|
Milvus, mollis est viribus et volatu, quasi mollis avis, unde etiam
nuncupatur; rapacissimus tamen est, et semper domesticis avibus
insidiatur. Sicut enim in libro Etymologiarum Isidori legitur, milvus a
molli volatu nominatur. Est igitur milvus mollis viribus, illosque
significat quos mollities voluptatis tentat. Cadaveribus milvus
vescitur, quia carnalibus desideriis voluptuosi delectantur. Milvus enim
carnes rapiens est, desidiosus, voluptuosa quaerens. Circa coquinas et
macella milvus assidue volitat, ut si quid crudae carnis ab eis
projiciatur foras, velociter rapiat. Per hoc autem milvus eos nobis
innuit, quos cura ventris sollicitos reddit. Qui igitur hujusmodi sunt,
voluptuosa quaerunt, macella frequentant, et coquinis inhiant. Milvus
timidus est in magnis, audax in minimis; silvestres volucres rapere non
audet, domesticis autem insidiari solet, insidiatur pullis ut eos
rapiat, et quos incautos reperit velocius necat. Sic molles et
voluptuosi teneros pullos rapiunt, quia simpliciores et providos suis
moribus aptant, et ad perversos usus protrahunt. Super eos lente volando
incautos decipiunt, dum eos blandis sermonibus adulando seducunt. Ecce
quomodo volucres, quae ratione carent, peritos homines, et ratione
utentes, per exempla perversae operationis sibi cavere docent.
|
|