|
Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui; Israel
autem non cognovit judicium Domini (Jerem. VIII). De turture superius
diximus. Restat autem ut nunc de hirundine, et postea de ciconia
disseramus. Unde Isidorus:
|
“Hirundo, inquit, dicta est quod cibos non sumat residens, sed in aere
haerendo capiat escas, et edat; garrula est avis, et per tortuosos orbes
et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis, educandisque
fetibus solertissima, habens etiam quiddam praescium, quod delapsura
sint deserat, nec appetat culmina; ab aliis quoque avibus non impetitur,
nec unquam praeda est, maria transvolat, ibique hieme commoratur.”
|
|
Custodit autem tempora adventus sui, novit etiam quando veniat, et
quando revertatur. Novit pia avis annuntiare adventus sui testimonio
veris initium. Per hir udinem, sicut auctoritas testatur, aliquando
superbia mentis, aliquando contritio contribulati cordis intelligitur.
Quod per hirandinem superbia designetur per Tobiam dicitur: Cum
jactasset se, inquit, Tobias juxta parietem, et obdormisset, contigit ut
ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super
oculos ejus, fieretque caecus (Tob. II). Unde Beda super Tobiam:
|
“Hirundo propter levem volatum superbiam cordis levitatemque figurat.
Cujus immunditia confestim excaecat, nec enim videre permittit qualis
fuerit.”
|
|
Quod autem per hirundinem contritio cordis intelligi debeat propheta
demonstrat dicens: Sicut pullus hirundinis sic clamabo (Isa. XXXVIII).
Intelligimus igitur per hirundinem quemlibet discretum doctorem, per
hirundinis pullum clamantem discipulum, per clamorem mentis
contritionem. Clamat pullus hirundinis, dum quaerit a magistro verbum
praedicationis. Clamat pullus hirundinis, dum per confessionem magistro
manifestat affectum contriti cordis. Si nosti clamorem hirundinis, nisi
fallor, questum designat animae poenitentis. Clamor enim hirundinis est
dolor poenitentis. Hirundo cibos residens non sumit, sed in aere haerens
escas edit, quia qui terrena non diligit, remotus a terrenis coelestia
quaerit. Garrula avis dicitur, quia querulosis orationibus saepius
delectatur. Ideo flexuosos circuitus pervolat, ut ad diversa obedientiae
praecepta mentem subjectus flectat. In nidis construendis, educandisque
fetibus solertissima, nidum in alto construit, quia in fide passionis
Christi spem fixam ponit, solers est in educandis fetibus, id est in
docendis subjectis fratribus. Habet etiam quiddam praescium, quod
deserat lapsura, nec appetat culmina. Quiddam etiam praescium habent
quos vere poenitet, quia casum praesentis saeculi fugiunt, et permansura
sine fine quaerunt. Hirundo ab aliis avibus non impetitur, nec unquam
praeda est; rapaces enim aves nunquam hirundinem rapiunt, quia contriti
corde nunquam daemonibus praeda fiunt. Hirundo maria transvolat, quia,
quem vere poenitet, amaritudines et tumultus hujus mundi exire
desiderat. Ibique hieme commoratur. Cum enim hiems ingruit et frigus
accedit, tunc justus ad calorem charitatis transit, ibique patienter
exspectat, donec frigus tentationis a mente recedat. Novit pia avis
annuntiare adventus sui testimonio veris initium. Revertitur hirundo
post frigus hiemis, ut annuntiet initium veris. Similiter justus post
frigus nimiae tentationis revertitur ad temperantiam moderatae mentis,
ut qui frigus tentationis evaserat, ad aestatem, id est dilectionis
calorem moderate per ascensus boni operis accedat. Haec est igitur
natura hirundinis, id est animae poenitentis, quae semper quaerit veris
initium, quia in omnibus tenet discretionis et temperantiae modum. Ecce
qualiter simplex avis eos instruit, quos ab initio divina providentia
discretos facit.
|
|