CAP. XLII. De ciconiae natura.

Ciconiae vocatae sunt a sono quo crepitant ciconiae, quem sonum oris potius esse constat quam vocis, quia cum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur. Eximia illis circa filios pietas. Nam usque adeo nidos impense fovent, ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. Ciconiae sonum oris pro voce quatiente rostro faciunt. Illos autem praetendunt qui cum fletu et stridore dentium quod male gesserunt ore promunt. Hae sunt nuntiae veris, quia caeteris demonstrant temperantiam conversae mentis. Societatis sunt comites, quia libenter habitant inter fratres. Dicitur etiam de ciconia quod sit serpentibus inimica. Serpentes sunt perversae cogitationes, sive perversi fratres, quos ciconia rostro percutit, dum justus pravas cogitationes restringit, vel perversos fratres pungenti invectione reprehendit. Maria transvolantes, in Asiam collecto agmine pergunt. Asia interpretatur elevata. Maria igitur transvolant, et in Asiam pergunt qui spretis mundi tumultibus ad altiora tendunt. Eximia illis circa filios pietas, ut assiduo incubitu super eos plumas exuant. Assiduo incubitu super pullos ciconiae plumas exuunt, quia dum praelati subjectos nutriunt, superfluitatis et levitatis a se plumas evellunt. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis aluntur. Quandiu pulli earum indigent, tandiu ciconiae eos nutrire debent, quia, quandiu erudiri indigent discipuli, tandiu verbo doctrinae debent eos alere praelati. Similiter subjecti praelatos suis laboribus fovere debent, ut eis ministrent necessaria quibus indigent. Turtur igitur, et ciconia, et hirundo illos reprehendunt qui Christum in carnem advenisse non credunt, et judicium Domini futurum non pertimescunt.