|
Isidorus de merula:
|
“Merula, inquit, antiquitus modula vocabatur, eo quod moduletur.”
|
|
Alii merulam vocatam aiunt, quia sola volat, quasi mera volans. Haec cum
in aliis locis nigra sit, in Achaia tamen candida est. Merula est avis
parva et nigra. Illos autem innuit, quos peccati nigredo tingit. Merula
dulcedine propriae vocis mentem movet in affectum delectationis. Illos
autem figurate demonstrat, quos voluptas carnis per suggestionem tentat.
De ea siquidem beatus Gregorius, in libro Dialogorum scribit:
|
“Qualiter beato Benedicto volitans occurrerit, qualiter vir tantus post
discessum volucris tentatus fuerit ardore libidinis.”
|
|
Ait enim.
|
“Quadam vero die dum solus esset beatus Benedictus, tentatio adfuit. Num
nigra parvaque avis, quae vulgo merula vocatur, circa ejus faciem
volitare coepit, ejusque vultui importune insistere, ita ut capi manu
posset, si hanc vir sanctus tenere voluisset; sed signo crucis edito
recessit avis, tanta autem carnis tentatio avi eadem recedente secuta
est, quantam vir sanctus antea nunquam fuerat expertus.”
|
|
|
“Quamdam namque aliquando feminam viderat, quam malignus spiritus ante
ejus mentis oculos adduxit, tantoque igne servi Dei animum in specie
illius accendit, ut se in ejus pectore amoris flamma vix caperet, ut
etiam pene deserere eremum voluptate victus deliberaret; cum subito
superna gratia respectus, ad semetipsum reversus est, atque urticarum et
veprium juxta densa succrescere fruticeta conspiciens, exutus indumento
quo vestitus erat, nudum se in illos spinarum aculeos illaque urticarum
incendia projecit, ibique diu volutatus, toto ex eis corpore vulneratus
exiit, et per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis, quia
voluptatem traxit in dolorem.”
|
|
Merula igitur volitans est suggestio voluptate tentans. Qui igitur
abjicere cupiunt voluptatem merulae, oportet ut ad beati Benedicti
transeant correctionem disciplinae, et sic delectationem mentis
extrahant per afflictionem carnis. In regionibus Achaiae sunt, sicut
Isidorus testatur, candidae merulae. Candida merula est voluntas munda.
Achaia vero soror laborans interpretatur. Duae sunt sorores Rachel et
Lia, activa scilicet et contemplativa vita. Lia laboriosa interpretatur.
Activa vita docet eleemosynas impendere, rudes et simplices docere,
munditiam castitatis habere, propriis manibus laborare: hic est labor
activae vitae, haec est soror laborans, haec est Achaia, scilicet activa
vita. In Achaia igitur quasi candidae merulae sunt, qui in activa vita
pure vivunt.
|
|