CAP. XLIV. De bubonis natura moraliter.

Isidorus de Bubone:

“Bubo a sono vocis compositum nomen habet. Avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritia, in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis.”

Unde Rabanus:

“Bubo, inquit, tenebris peccatorum deditos et lumen justitiae fugientes significat.”

Ideoque inter immunda animalia in Levitico deputatur (Levit. XI.) Unde per bubonem intelligere possumus quemlibet peccatorem. Bubo a sono vocis dicitur, quia ex abundantia cordis os loquitur. Nam quod cogitat mente, profert voce (Matth. XI.) Avis foeda esse dicitur, quia stercore ejus locus in quo habitat commaculatur, quia peccator illos, cum quibus habitat, exemplo perversi operis dehonestat. Avis est onusta plumis, id est, superfluitate carnis, et levitate mentis. Sed gravi quadam detenta pigritia. Detinetur inertia, et pigritia gravi, quia peccatores ad bene operandum sunt inertes et pigri. Diu noctuque moratur in sepulcris, nam delectatur in peccato, quod est fetor humanae carnis. Habitat etiam in cavernis, nec per confessionem exit foras, sed lucem veritatis odit. Ab aliis avibus visus, magnis earum clamoribus proditur, magnis etiam incursionibus vexatur. Si enim peccator ad lucem cognitionis, ubi peccata sua cognoscantur, veniat, magnam bene agentibus derisionem praestat, et cum in peccato deprehensus fuerit, ab aliis verba reprehensionis audit, plumas enim ejus evellunt, et rostro lacerant, quia et carnales actus peccatoris bene agentes reprehendunt, et superfluitatem levitatis ejus damnant. Infelix ergo bubo dicitur, quia infelix est qui ea quae praediximus operatur.