|
Rabanus de Graculo:
|
“Graculus a garrulitate nuncupatus, non ut quidam volunt, graculi dicti
quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. Est enim
loquacissimum genus, et vocibus importunum, quod vel philosophorum
loquacitatem, vel haereticorum verbositatem noxiam significare potest.”
|
|
Potest adhuc et aliud dici de natura graculi. Graculus enim garrulos
designat, et gulosos. Qui enim gulositati student, post cibum inanes
rumores libenter referunt, et vel detrahunt, vel aures detractioni
praebent. Graculus in silvis degit, de una arbore in aliam garriendo
transvolat, quia homo garrulus de iis cum quibus habitat, etiam turpia
quae de eis noverit, aliis narrare non cessat. Graculus cum aliquem
transire conspicit, garrit, et cum occultos reperit, similiter agit,
quia garrulus homo non tantum detrahit saecularibus, sed etiam eis quos
religionis occultat locus. Graculus aliquando captus cavea includitur,
ut articulata verba loqui doceatur. Similiter cum aliquis saecularis ad
conversionem venerit, verba religionis addiscit ut lingua volucris verba
loquatur hominis, ut qui inordinate loqui consueverat, ordinate loqui
deinceps assuescat. Quandoque tamen evenit, ut graculus, qui clausus
tenebatur, evadat, et qui prius garrulus fuerat, post egressionem magis
clamet. Eodem modo garrulus homo cum vitam religionis accipit, vix
linguam suam deserit, sed si forte relicto habitu foras exierit, bonum
religionis in partem malam detrahendo quasi garriendo vertit. Moneat
igitur natura volucris, quis recipi debeat ad consortium religionis.
Providus igitur doctor cum aliquem recipere debet, saltem eum prius per
aliquantulam cohabitationem probet. A quodam viro prudente et religioso
didici quod sunt quaedam diversitates hominum, quae vix ordinate ia
religione possunt detineri. Si autem quaeras qui sint, ut evitari
possint, hi sunt pictores, medici, joculatores, et quidam alii, qui per
diversas regiones discurrere sunt assueti. Hujusmodi homines vix possunt
esse stabiles. Ars pictoris valde est detectabilis. Cum enim pictor
Ecclesiam, capitulum, refectorium, vel aliquas officinas pinxerit, ad
aliud monasterium si ei concessum fuerit, rogatus ab aliquo, causa
pingendi transit. Opera Christi pingit in pariete, sed utinam ea teneret
in mente, ut ea sciret pingere coloribus, id est exemplo, et moribus.
Ars vero medicinae multis indiget, et vix unquam propria rerum
possessione caret. Qui enim eam exercet, necesse est ut aromatibus et
pharmacorum speciebus abundet. Cum aliquis Ecclesiae vicinus infirmitate
premitur, medicus, ut ad infirmum veniat, rogatur. Si autem abbas eum
ire non permiserit, iram et indignationem tam aegri quam medici
incurrit. Medicus quandoque videt quod decenter eum videre non licet.
Tangit quod religioso tangere non convenit. De incertis per experimenta
loquitur, sed experimentum est fallax, ideo saepe fallitur. Sed hoc
religioso non expedit, ut alia quam vera loquatur. Promittit Ecclesiae
suae lucrum si eat ad infirmum, sed tacet scandalum, et animae suae
damnum. Nosti forsitan, frater, de monacho medico, Justo nomine sed
utinam justo operatione, qui in medicamine tres aureos absconderat, quid
de eo beatus Gregorius dicat, qui licet ei in infirmitate sua servierit,
in correctione tamen ei non pepercit:
|
“Fratres ante mortem cum eo loqui prohibuit, post mortem vero eum in
sterquilinio sepeliri jussit. Sic autem est absolutus post mortem:
Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII).”
|
|
Sed et joculatores, ante conversionem leves, cum ad conversionem
veniunt, saepius usi levitate, leviter recedunt. Illi vero qui per
diversas regiones discurrere sunt consueti, si taedio claustri fuerint
aggravati, citius a claustris exeunt, quia terrarum diversitates norunt.
|
|