|
Anser vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem
animal ita odorem hominis sentit, ut anser. Unde et clangore ejus
Gallorum ascensus in Capitolium deprehensus est. Unde Rabanus:
|
“Haec avis providos homines, et erga sui custodiam bene vigilantes
significare potest.”
|
|
Anserum duae sunt species, domestici scilicet et campestres. Campestres
in altum et ordinate volant, illosque designant qui remoti a terrenis,
ordinem bene vivendi servant. Domestici vero in vicis simul habitant,
frequenter exclamant, seipsos rostro lacerant, illosque significant qui
etsi conventus ament, loquacitati tamen et detractioni vacant.
Campestres anseres omnes sunt coloris cinericii, nec aliquem eorum
varium seu niveum vidi. In domesticis vero non solum habetur color
cinericius, sed etiam varius vel albus. In campestribus habetur color
cinericius, id est in iis qui a saeculo sunt remoti, poenitentiae vilis
habitus. Ii vero qui in vicis vel in urbibus habitant pulchrioris
coloris vestem portant. Anser prae caeteris animalibus supervenientis
hominis odorem sentit, quia discretus homo per bonam, vel per malam
famam alios, licet longe remotos, cognoscit. Cum igitur anser
supervenientis hominis odorem sentit, nocte clamare non desinit, quia
cum negligentias ignorantiae circumspectus frater in aliis videt,
clamare debet. In Capitolio quondam Romanis profuit clamor anseris, et
in capitulo quotidie prodest, cum negligentias viderit, clamor prudentis
fratris. Clamor anseris a Capitolio repulit hostem Gallum. A capitulo
vero clamor providi fratris hostem repellit antiquum. Clamor anseris
urbem Romam ab impetu hostium servavit immunem; clamor prudentis
fratris, ne turbetura perversis, custodit vitam communiter viventium.
Divina autem providentia naturas volucrum nobis, ut opinor, non
proponeret, nisi eas in aliquo nobis prodesse vellet.
|
|