|
Ardea vocata quasi ardua propter altos volatus. Formidat enim imbres et
supra nubes evolat, ut procellas imbrium sentire non possit. Cum autem
evolaverit, significat tempestatem. Hanc multi tantalum vocant: unde
Rabanus:
|
“Haec avis potest significare animas electorum, quae formidantes
perturbationem hujus saeculi, ne forte procellis persecutionum
instigante diabolo involvantur, intentionem suam super omnia temporalia
efferentes, ad serenitatem patriae coelestis ubi assidue conspicitur Dei
vultus, mentes suas elevant.”
|
|
Licet autem ardea cibos in aquis quaerat, in sylvis tamen et in altis
arboribus nidum locat, quia justus, qui rebus labentibus et transitoriis
seipsum pascit, in rebus tamen divinis et ita sublimibus spem ponit, et
licet ejus caro sustentetur transitoriis, anima tamen delectatur
aeternis. Ardea pullos in nido rostro defendere nititur, ne ab aliis
avibus rapiantur. Eodem modo justus forti invectione percutit, quos
perversos ad decipiendum subjectos novit. Quaedam vero earum habent
colorem album, quaedam cinericium, uterque tamen color in bonam partem
accipitur, si per album munditia, per cinericium poenitentia designetur.
Ejusdem generis sunt et qui poenitentiam agunt, et qui munde vivunt. Et
color igitur ardeae, et modus vitae exemplum salutis religiosis
demonstrant viris.
|
|