CAP. XLVIII. De caladrio ave.

Physiologus de caladrio dicit quod totus albus sit, cujus femoris pars interior caliginem aufert ab oculis. Natura igitur caladrii talis esse dicitur, ut si ad infirmum hominem aliquoties adducatur, utrum infirmus mori, an vivere debeat, astantes certos reddat. Si enim faciem hominis respicit, nec oculos avertit, sed infirmi faciem diligenter consideret, signum est quod vivet. Si autem oculos a facie infirmi hominis avertat, signum est mortis. Per caladrium intelligimus Christum, qui venit in mundum, ut salvum faceret genus humanum. Qui dicitur esse nivei coloris, quia ab omni peccato fuit immunis. Cujus interior pars femoris abstergit ab oculis obscuritatem caliginis. Per femur propagatio generis intelligitur. Interior igitur pars femoris est incarnatio Salvatoris. Interior siquidem et occulta fuit incarnatio Salvatoris, quae etiam diabolum latuit. Venit Christus in mundum, ut salvum faceret genus humanum. Faciem suam a Judaeis avertit. Gentiles respexit, iniquitates nostras sustinuit, et qui peccatum non fecerat, in ligno crucis peccata nostra portavit. Sed et quotidie praefatus caladrius infirmitates nostras visitat, mentem per confessionem considerat, et eos sanat, quibus gratiam poenitendi praestat, ab illis vero faciem avertit, quorum cor impoenitens novit. Istos respuit, sed illos, in quos faciem intendit, sanos reddit.