|
Phoenix Arabiae avis dicta, quod colorem phoeniceum habeat, vel quod sit
in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes rem singularem vocant
phoenicem. Haec quingentis et ultra annis vivens, dum se viderit
senuisse, collectis aromatum virgulis rogum sibi instruit, et conversa
ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque
iterum de cineribus suis resurgit. Unde Rabanus:
|
“Phoenix, inquit, potest significare resurrectionem justorum, qui
aromatibus virtutum collectis, restaurationem prioris vigoris post
mortem sibi reparant. Phoenix est Arabiae avis.”
|
|
Arabia vero interpretatur campestris. Campus est hic mundus, Arabia
saecularis vita, Arabes saeculares. Arabes phoenicem appellant
singularem. Singularis est quilibet justus, a curis saecularibus omnino
remotus. Phoenix per quingentos annos vivere creditur, sicut Scriptura
testatur. Centenarius vero numerus in annis moraliter designat terminum
perfectionis. Quingentorum autem annorum numerus assignari potest
quinque corporis sensibus. Cum enim visus deficit, primus centum annorum
numerus transit, Cum vero deficit auditus, transit secundus. Cum tres
reliqui sensus, id est tactus, gustus, odoratus deficiunt, tunc
quingenti anni moraliter transacti sunt. Cum vero morti phoenix
appropinquat, tunc diversas species aromatum parat. Aromata sunt bona
opera, diversae species diversae animae virtutes. Congeriem aromatum
construit, et se in mediis aromatum speciebus componit. Hoc toties
justus agit, quoties ad memoriam suam bonorum operum suorum multitudinem
reducit. Ad radium solis alis ignem voluntarium excitat, quia mentem
alis contemplationis excitatam justus ardore sancti Spiritus inflammat.
Sic igitur phoenix incenditur, sed ex ejus cinere phoenix iterum
procreatur. Cum ergo phoenix moritur, et ex ejus cinere phoenix iterum
nascitur, hoc exemplo agitur, ut futurae resurrectionis veritas a
singulis fieri credatur, et resurrectio phoenicis est spes, et species,
seu specimen futurae resurrectionis. Non est ergo majus miraculum fides
futurae resurrectionis, quam ex cinere facta resurrectio phoenicis. Ecce
volucrum natura simplicibus resurrectionis argumentum praestat, et quod
Scriptura praedicat, opus naturae confirmat.
|
|