CAP. V. De columbae habentis pedes rubros ad Ecclesiam comparatione.

De qua columba hic agitur, rubros pedes habere perhibetur. Haec columba est Ecclesia, quae pedes habuit, quibus totius mundi spatium perambulavit. Pedes sunt martyres, qui tot passibus terram perambulant quot bonorum operum exemplis viam justitiae sequentibus se demonstrant. Terram tangunt, cum dignis increpationibus actus et voluntates terrenas reprehendunt. Sed, dum terra premitur, asperitate terrae, id est terrenorum crudelitate, pedes vulnerantur, et sic pedes Ecclesiae rubri facti sunt, quia sanguinem suum pro Christi nomine martyres effuderunt. Rubor igitur pedum est cruor martyrum.