|
Clamat perdix, et congregans fovet ova quae non peperit, faciens sibi
non cum judicio divitias:
|
“In medio enim dierum suorum derelinquet eas, et in novissimis suis erit
insipiens (Jer. XVII).”
|
|
Unde Isidorus:
|
“Perdix de voce nomen habet, avis est dolosa, adeo autem fraudulenta, ut
alterius ova diripiens foveat.”
|
|
Sed fraus fructum non habet. Nam cum pulli vocem proprie genitricis
audierint, naturali quodam instinctu hanc, quae eos fovit relinquunt, et
ad eam, quae genuit, revertuntur. Unde Rabanus:
|
“Diabolus per principes haereticorum congregavit populos, quos non
peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit, quos postea
dimisit, et omnium judicio stultissimus esse comprobatur.”
|
|
Possumus ergo intelligere diabolum per perdicem, per ovum spem. Perdix
vero illa cujus ova diabolus furatur, Ecclesia procul dubio
intelligitur. In perdice igitur Scriptura diabolum nobis innuit, qui ova
alterius perdicis, id est habentes spem salutis furatur, fovit et
nutrit. Furatur, dum spem salutis eis subtrahit, fovet otio, et
delectatione nutrit, fovet terrenis desideriis, nutrit carnalibus
illecebris. Cum autem pulli vocem propriae genitricis audiunt, quodam
naturali instinctu eam recognoscunt. Similiter cum aliquis diabolo
subjectus fuerit, et vocem ecclesiasticae praedicationis audit, ad
Ecclesiam quasi ad genitricem propriam relicto diabolo transvolat, ut
sub alis divinae protectionis ulterius in pace vivat. Ecce qualiter
perdix ova, quae furatur et congregat, in pullis perdit, quia non est
mirum si quos male congregaverat diabolus, judicio veritatis perdat. In
novissimis ergo suis diabolus insipiens erit, quia in die judicii
aeterna benedictione carebit, et tunc audiet perdix cum perditis, id est
diabolus cum subjectis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui
paratus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV). Ad hoc enim tendunt
qui in hac vita diabolo serviendo succumbunt.
|
|