|
Coturnices a sono vocis dictas constat, quas Graeci ortygas vocant, eo
quod visae fuerint primum in Ortygia insula. Hae adveniendi habent
tempora. Nam aestate depulsa, maria transvolant. Ortygometra dicitur
avis, quae gregem ducit; eam terrae propinquantem accipiter videns
rapit, ac propterea cura est universis ducem sollicitaro externi
generis, per quam prima caveant discrimina. Sola haec avis, sicut et
homo, caducum patitur morbum. Coturnices adveniendi habent tempora. Nam
maria transvolant aestate depulsa. Coturnix maria transvolans est anima
omnia labentia calcans. Calor aestatis est ardor charitatis. Frigus
Iriemis est tentatio refrigeratae mentis. Ab amore igitur proximi per
mare mundi hujus transmeat justus ad amorem Dei, ut in calida regione
semper maneat, qui semper calore dilectionis in semetipso flagrat, ut
vitet frigus hiemis, procellas scilicet et ventos improvisae
tentationis. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit. Eam terrae
propinquantem accipiter videns rapit. Terra sunt terrena desideria,
maria mundi pericula, accipiter insidians diabolus per suggestionem
tentans. Propinquantem igitur terrae accipiter videns rapit, quia eos
qui terrena quaerunt, diabolus secum trahit. Praelatus igitur, qui
gregem antecedit, diligenter provideat qua intentione terrena petat,
utrum in suos usus ea redigat, an ad necessitatem fratrum ea quaerat, ne
accipiter, id est diabolus eum rapiat, qui postpositis spiritalibus,
terrenis inhiare non cessat. Propter quod cura est universis, ducem
sollicitare generis externi, per quem prima caveant discrimina. Duo sunt
hominum genera bonorum, scilicet et malorum. Generis externi sunt
homines perversi. Justi igitur perversos sibi praeponunt, dum casus et
eventus eorum diligenter attendunt. Dum igitur haec attente considerant,
prima peccandi discrimina considerando vitant. Haec avis sicut homo
caducum morbum patitur, quia spiritualis homo sicut carnalis aliquoties
peccare perhibetur, nec quoties peccat, moritur, quia ei poenitendi
gratia non negatur. Unde scriptum est: Septies in die cadit justus
(Prov. XXIV), nec tamen desinit esse justus. Quoties enim justus peccat,
toties adjicit ut resurgat.
|
|