|
Upupam Graecis [sbeac][p][o][ps] [epops] appellatur, ab
[sbe][p][o][ps][aac][o][m][a][i] [epopsaomai] quod est obsonium facio,
eo quod stercora humana consideret ac congreget, et fetenti pascatur
fimo. Avis est spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in
sepulcris, et humano stercore commorans. Unde Rabanus:
|
“Haec avis sceleratos peccatores significat homines, scilicet qui
sordibus peccatorum assidue delectantur.”
|
|
Upupa etiam luctum amare dicitur, quia saeculi tristitia mortem spiritus
operatur. Propter hoc oportet eum, qui diligit Deum, semper gaudere,
sine intermissione orare, in omnibus gratias agere (I Thess. V), quia
gaudium fructus est spiritus (Galat. V). De upupa etiam physiologus
dicit quod cum senuerit et volare non possit, filii ejus ad eam veniunt,
et pennas vetustissimas e corpore ipsius evellunt, eamque fovere non
cessant, et donec iterum pennae novae crescant, cibis sustentant, ut
Scriptura dicit, donec sicut ante assumptis viribus evolare possit.
Exemplo igitur suo upupae perversos homines arguunt, qui patres suos,
cum senuerint, a domibus propriis expellunt, qui eos, cum deficiant.
sustentare renuunt, qui tamen ipsos, cum adhuc parvuli essent,
educaverunt. Videat igitur homo rationalis creatura quid patri vel matri
debeat, cum irrationalis creatura quod praediximus, in necessitate cum
senuerint, parentibus reddat.
|
|