CAP. LIII. De olore vel cygno.

Olor avis est, quam Graeci [k][uac][k][n][o][n] cygnum appellant. Olor autem dictus est quia [rboac][l][o][sf] [olos] dicitur totus, quod sit totus albus in plumis. Nullus enim meminit cygnum vidisse nigrum. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere perhibent, quia longum collum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. Ferunt in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. Cygnus plumam habet niveam, sed carnem nigram. Moraliter olor niveus in plumis designat effectum simulationis, qua caro nigra tegitur, quia peccatum carnis simulatione velatur. Cygnus, dum in flumine natat, cervicem capitis erectam gestat, quia superbus qui cum rebus transitoriis ad interitum trahitur, etiam de labentium rerum possessione ad tempus gloriatur. Ferunt in hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque admodum concinere, quia qui voluptatibus totis desideriis inhiant, quasi advolantes voluptuosis concordant. Sed et in extremis cum cygnus moritur valde dulciter canero perhibetur. Similiter cum de hac vita superbus egreditur, adhuc dulcedine praesentis saeculi delectatur, et quae male gessit, ad memoriam moriens reducit. Cum vero nivea pluma cygnus exuitur, in veru positus ad ignem torretur. Similiter cum dives superbus moriens exuitur mundana gloria, descendens ad flammas inferni cruciabitur per tormenta, et qui cibum sumere consueverat nimis, in abyssum descendens fit cibus ignis.