CAP. LIV. De classe Salomonis et Josaphat.

Classis Salomonis per mare semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum, et argentum, dentes elephantorum, et simias, et pavos seu pavones (I Reg. X). Tharsis interpretatur exploratio gaudii. Est autem gaudium praesentis saeculi, est et futuri. Gaudium praesentis vitae fine clauditur, gaudium vero futurae nequaquam fine terminatur. Gaudium praesentis vitae dolor et tristitia sequitur, gaudium vero futurae nec dolor nec tristitia subsequitur. Gaudium praesentis saeculi est honoribus sublimari, rebus transitoriis ad tempus perfrui, abundare parentum copia, et eorum delectari praesentia. Cum autem aliquis privatur honoribus, spoliatur rebus, cum aliquis amicorum moritur, tunc dolor sequitur. Hoc gaudium igitur semper doloribus immiscetur.

Per tres annos semel classis Salomonis per mare mittitur in Tharsis. Classis Salomonis est virtus confessionis. Hac classe per hujus mundi mare vehimur, ne submergamur. In Tharsis ergo classis mittitur, quae inde aurum, et argentum, dentes elephantorum, simias, et pavos deferre perhibetur. Aurum et argentum in Tharsis esse dicitur, id est viri sapientia clari, eloquentia praediti, qui dum praesentis saeculi gaudium explorant et exquirunt, seipsos cognoscunt. Et dum per classem Salomonis de Tharsis ad Jerusalem veniunt, et aurum purum advehunt, in pace Ecclesiae per confessionem puriores fiunt. De hoc auro purissimo fecit rex Salomon scuta aurea. Scuta aurea sunt qui pure vivunt, et alios ab incursu diaboli defendunt. Ex praedicto etiam argento fiunt tubae argenteae, id est doctores Ecclesiae. Attulit etiam simias et pavos, id est derisores et delicatos, ut qui in Tharsis derisores et delicati fuerant, in pace conversionis humiles existant. Attulit etiam classis Salomonis dentes elephantorum, id est detractiones superborum. Dum enim verbis detractoriis bonis operibus simplicium detrahunt, quasi dentibus eorum ossa rodunt. Nota quod dentes elephantis materia fiunt eboris, et de materia eboris fit thronus Salomonis. Qui enim ex rapina vivere consueverant, subjecti vero Salomoni seipsos postea, ut sint thronus ejus, per virtutem justitiae et charitatis parant. Per tres annos semel classis Salomonis ire consueverat in Tharsis. Primus annus moraliter est cogitatio, secundus locutio, tertius operatio. Cum igitur de his tribus simul confessio agitur, quasi a servis Salomonis per tres annos semel in Tharson itur.

Sed et Josaphat rex Juda, sicut historia dicit, classes in mari fecit, quae navigarent in Ophir propter aurum, et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber (III Reg. XXII). Josaphat judicans, Asiongaber lingua viri, id est confessio interpretatur. Josaphat rex Juda esse intelligitur vel esse dicitur, quando judicium confessioni dominatur. Cum enim peccator in confessione seipsum judicat, tunc rex Josaphat in Judaea regnat. Ophir vero herbosum interpretatur, herbosa terra dicitur quae ab aliquo non elaboratur, in qua nascitur abundantia graminis, ut moveat affectum delectationis. In hoc Ophir, id est herboso voluptuosi sedent, desidiosi jacent. Sedent assiduitate, jacent dissolutione. Hoc herbosum est hic mundus sterilis et infecundus. In Ophir igitur classis Josaphat ire propter aurum nititur, ut dum mundi casus attenditur, mentis puritas acquiratur. Sed cum hoc agitur, in Asiongaber classis Josaphat fracta fuisse perhibetur. Gaber, sicut dicit Hieronymus, juvenis sive fortis interpretatur. Non est igitur mirum si classem confessionis frangat impetus juventutis.