CAP. LV. De pavonis natura.

Quoniam de quibusdam praemissis jam diximus, restat ut de pavone, de quo agere intendimus, aliquid dicamus.

“Pavo, sicut dicit Isidorus, a sono vocis nomen accepit.”

Cum enim ex improviso clamare coeperit, pavorem subitum audientibus incutit. Pavo igitur a pavore dicitur, cum per vocem ejus pavor audientibus inferatur. Pavo dum in Tharsis habitat, delicatos designat. Cum vero per classem in Jerusalem delatus fuerit, doctorum praedicantium figuram gerit. Duras habet carnes, et putredini resistentes, quae vix a coquo coquuntur igni, vel a calore hepatis coqui possunt in stomacho. Tales sunt fortium doctorum mentes, quas nec flamma cupiditatis exurit, nec calor libidinis accendit. Habet pavo vocem terribilem, incessum simplicem, caput serpentinum, pectus sapphirinum, habet etiam in alis plumas aliquantulum ruffas, habet caudam longam, et ut, ita dicam, quasi oculis plenam. Habet, inquam, pavo vocem terribilem, quando praedicator peccatoribus comminatur inexstinguibilem gehennae ignem. Simpliciter incedit, quoties in operibus suis humilitatem non excedit. Habet caput serpentinum, dum caput mentis tenetur sub custodia callidae circumspectionis. Color vero sapphirinus in pectore, coeleste desiderium designat in humana mente. Color ruffus subrubens in pennis amorem significat contemplationis. Longitudo caudae longitudinem innuit futurae vitae. Quod autem quasi oculos in cauda habet, ad hoc pertinet quod unusquisque doctor praevidet, quod periculum in fine singulis imminet. Est in cauda color viridis, ut initio conveniat finis. Varietas igitur colorum designat diversitatem virtutum. Nota etiam quod pavo, dum laudatur, caudam erigit, quando praelatus quilibet adulantium laudibus per vanam gloriam mentem levat. Pennas in ordine ponit, quia quidquid doctor agit, se ordinate fecisse credit. Cum autem cauda erigitur, posteriora nudantur, et sic quod laudatur in opere, deridetur in elatione. Oportet igitur ut pavo caudam submissam gerat, ut id laudabile, quod doctor agit, cum humilitate fiat.