CAP. LVI. De natura aquilae.

Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim visus aut contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, ita ut humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac turbinis instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere, unde et pullos suos ungue suspensos, radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat, si quos vero perspexerit reflectere obtutum, quasi degeneres abjicit. Unde beatus Gregorius:

“Aquilae vocabulo in Scriptura sacra aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi potestates, aliquando vero vel subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus, ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur.”

Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur; Jeremia attestante qui ait. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Jer. IV). Persecutores enim nostri aquilis coeli velociores sunt, cum tanta contra nos maligni homines faciunt, ut ipsas etiam aereas potestates inventionibus malitiae praeire videantur. Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit (Ezech. XVII). Qua videlicet aquila quis alius quam Nabuchodonosor rex Babylonis designatur, qui pro immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum longo membrorum ductu, pro multis vero divitiis plenus plumis, pro innumera autem terrenae gloriae compositione plenus varietate describitur? Qui venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit, quia Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus quasi medullam cedri abstulit, et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium ejus evulsit.

“Aquilae vocabulo subtilis sanctorum intelligentia exprimitur. Unde idem propheta, dum sub animalium specie evangelistas quatuor se vidisse describeret (Ezech. I), in eis quartum animal, id est Joannem per aquilam significavit, qui volando terram deseruit, quia per subtilem intelligentiam interna mysteria Verbi videndo penetravit.”

Similiter, qui haec terrena mente deserunt, velut aquila cum Joanne per contemplationem coelestia quaerunt. Item beatus Gregorius de aquila:

“Sicut aquila volans ad escam. Moris quippe est aquilae ut irreverberata acie radios solis aspiciat, sed, cum refectionis indigentia urgetur, eamdem aciem oculorum, quam radiis solis infixerat, ad respectum cadaveris inclinat, et quamvis ad alta evolet, pro sumendis tamen carnibus terram petit. Sic et antiqui patres fuerunt, qui, inquantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem erecta mente contemplati sunt. Sed hunc incarnandum in fine mundi praescientes, quasi a solis radiis deflexerunt. Et quasi de summis ad ima veniunt, dum Deum super omnia, et hominem infra omnia agnoscunt. Quem pro humano genere dum passurum, moriturumque suspiciunt (qua scilicet morte semetipsos refici, atque reformari ad vitam noverunt), quasi more aquilae post contemplatos solis radios, in cadavere escam quaerunt.”

Aliter:

“Sicut aquila volans ad escam. Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera liberatur, sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic humanum genus in primo parente ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rationis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat, sed quia contra praeceptum cibum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit, et quasi post volatum carnibus pascitur, qui illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporis voluptatibus laetatur.”

Item de aquila: Renovabitur ut aquilae juventus mea (Psal. CII). Solet dici de aquila dum senectute premitur, quod rostrum illius aduncetur et incurvetur, ita ut sumere cibum nequeat, et macie languescat, sed veniens ad petram rostrum acuit, et cibum capiens, iterum juvenescit. Petra est Christus, aquila quilibet justus, qui ad petram rostrum acuit, dum seipsum Christo per bonam operationem conformem reddit.