CAP. LVII. De ibe seu ibide ave.

Est volatile quod dicitur ibis, hoc secundum legem immundum est prae omnibus volatilibus, quoniam mortuis et morticinis cadaveribus vescitur, et super littora maris vel fluminum, vel stagnorum die nocteque moratur, quaerens mortuos pisciculos, vel aliquod cadaver, quod ab aqua jam putridum vel madidum ejectum fuerit foras. Nam in aquam ingredi timet, quia natare nescit, nec dat operam ut discat, quia mortuis cadaveribus delectatur, ideo non potest in altitudinem aquae ingredi, ubi mundi pisciculi demorantur, ut inde sibi capiat cibum, sed semper foris oberrans circuit refugiens puriores et altissimas aquas, unde possit mundus vivere. Tu igitur, Christiane homo, qui ex aqua et Spiritu sancto renatus es, ingredere ad intelligibiles et spirituales aquas, id est in altitudinem praeceptorum Christi, quae sunt charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, longanimitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V). Quia, si nolueris in altiores ingredi, et de ipsis spiritualibus escas tibi capere et sumere, sed circumiens foris et oberrans mortuis, et foedissimis cadaveribus saginari volueris, de quibus dicit Apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt immunditia, adulteria, fornicatio, impudicitia, luxuria, ebrietas, commessatio, avaritia, cupiditas (ibid.), ad immundorum societatem pervenies. Hae sunt carnales et mortiferae escae, quibus infelices animae nutriuntur ad poenam. Disce igitur natare super hoc mare magnum, et spatiosum manibus, sunt illic reptilia quorum non est numerus (Psal. CIII). Nec eos aliter superabis, nisi per signum crucis. Sancti igitur tanquam naves pertranseuntes perveniunt ad regna coelorum, velut quietissimum portum. Nescientes autem spiritualiter natare excludentur a regno coelorum, et mortui cum mortuis peribunt, sicut dicitur in Evangelio: Dimitte mortuos sepelire mortuos (Matth. VIII). Convenienter ergo hoc de ibi physiologus dicit et quod serpentes violenter fugat. Et tu, cum oras, extende manus tuas ad coelos, quia virtus crucis semper defendit orantes et dicentes: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Nam et sol ipse, nisi extenderit radios suos, non lucet, et volucres, nisi expanderint alas suas, volare non possunt. Naves nisi levaverint vela sua, vento flante non movebuntur. Denique dum Moyses levabat manus suas, superabat Israel, cum remitteret manus suas, convalescebat Amalech (Exod. XVII).