CAP. LVIII. De fulica.

Est volatile, quod dicitur fulica, satis intelligibile et prudentissimum super omnia volatilia. Cadaveribus non vescitur, non aliunde alio pervolans atque oberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque ad finem, et ibi escam suam habet, et requiescit. Sic ergo omnis homo fidelis secundum Dei voluntatem conservatur et vivit. Non huc atque illuc per diversa loca oberrans circumvolat, sicut faciunt haeretici. Nec saecularibus desideriis ac voluptatibus delectatur corporalibus, sed sicut illa volucris, quae carnibus non vescitur, semper in uno eodemque se continet et requiescit loco, id est in Ecclesia catholica et apostolica, et ibi permanet usque in finem, sicut dicitur in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Ibi ergo se continet, et ibi Dominus inhabitare facit unanimes in domo, et ibi habet quotidianum panem immortalitatis, potum vero pretiosum sanguinem Christi, reficiens se sanctis epulis, et super mel et favum suavissimis eloquiis Domini. Non enim in solo pane vivit homo, sed ex omni verbo Dei (Matth. IV). Fulica avis est stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris quas aqua circumdat, maritimoque semper delectatur profundo, dum tempestatem praesenserit, fugiens in nido ludit.