|
Quae columba pedes rubros habere dicitur, pennas deargentatas habuisse
verbis propheticis demonstratur. Pennae, inquit David, columbae
deargentatae (Psal. LXVII). Pennae columbae deargentatae sunt
praedicatores Ecclesiae. Est autem argentum, divinum eloquium; tinnitus
argenti, dulcedo verbi: calor, candor. Candorem vero argentum retinet,
dum quilibet doctor munditiam verbis praedicat, et munditiam in se
habet, dum quod docet diligit, et quod intus amat, foris operibus
ostendit. Haec sunt eloquia Domini casta, argentum igne examinatum.
Eloquia Domini casta, quia nulla sunt simulatione corrupta, nullo sunt
semine cupiditatis impraegnata. Argentum examinatum igne, solidatum in
qualibet perturbatione. Candor igitur argenteus in pennis est in linguis
docentium lene blandimentum sermonis.
|
|