|
Posteriora dorsi columbae deargentatae (Psal LXVII).
Propheta commemorat, et postea finem vitae praesentis in quolibet homine
moraliter demonstrat. In auro puritatem mentis, in pallore vero auri
designat mortificationem carnis. Est enim pallor animi patientis, et
mortificatae carnis innatus color. Posteriora igitur columbae
deargentatae in pallore auri erunt, dum puritas mentis et mortificatio
carnis finem cujuslibet morientis obtinebunt. Sed et ideo color aureus
in posterioribus dorsi columbae colori sapphirino jungitur, quia
contemplantis animum futurae beatitudinis gloria subsequetur. Color
igitur aureus in posterioribus designat aeternae retributionis munus.
|
|