CAP. IX. De oculis croceis et cautione columbae ad Ecclesiae cautionem comparatis.

Oculi tui columbarum (Cant. I). Columba super aquas sedere saepissime solet, ut cum viderit umbram supervenientis accipitris fugiens declinet. Ecclesia vero scripturis se munit, ut insidiantis diaboli fraudes evitare possit. Haec igitur columba croceos oculos habet, quia Ecclesia matura consideratione futuros casus ostendit, et providet. Color itaque croceus in oculis discretionem designat maturae considerationis, dum enim aliquis quid agat, vel quid cogitet mature considerat, quasi croceo spirituales oculos adornat. Habet enim crocus colorem maturi fructus. Croceus igitur oculus est maturitas sensus.