LIBER SECUNDUS

QUI EST PRAECIPUE DE NATURIS ANIMALIUM.


PROLOGUS.

Bestiarum vocabulum proprie convenit pardis, vulpibus, tigribus, lupis, simiis, ursis, et caeteris, quae vel ore, vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae autem dicuntur a vastando, et vi qua saeviunt. Ferae appellantur eo quod naturali utantur libertate, et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur.