CAP. IX. De Custoris naturae.

Est animal quod dicitur castor vel fiber, nimis acri ingenio, et nimis mansuetum animal, cujus testiculi in medicina proficiunt ad diversas valetudines, morbosque varios curandos. Physiologus naturam ejus exprimens refert quod, cum investigatus fuerit, et insecutus, ac acerrime timens capi a venatoribus, respicit ad eos, morsuque suos testiculos abscindit, et ante eos projicit fugiens, venatorque veniens colligit illos, et ultra non sequitur eum, sed revertitur. Si autem evenerit ut alter venator eum inveniat, cum viderit se non posse evadere, erigit se, demonstrans venatori sua virilia evulsa. Venator vero hoc videns discedit ab eo. Sic et ille, qui secundum mandatum Dei vult vivere caste abscindit a se omnia vitia, et omnes impudicos actus abjicit in faciem diaboli. Tunc diabolus videns eum sine testiculis vitiorum, confusus discedit ab eo. Sic sine dubio omnes, qui volunt caste vivere, oportet ut resecent omnia vitia cordis et corporis a se, et projiciant in faciem diaboli, et vivant in Christo. Nihil ergo commune habeat homo Dei cum diabolo, ut tutus dicere cum Domino valeat: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Unde dicit Apostolus. Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem (Rom. XIII). In primis reddamus diabolo quae sunt ejus, renuntiantes illi et omnibus operibus ejus, et tunc demum ex toto corde conversi ad Deum, reddamus illi tanquam Patri nostro honorem, et cum ejus adjutorio discutiamus a nobis vectigal et tributum diaboli, ut adipiscamur fructus spirituales, et charitatem in operibus bonis, in eleemosynis, in visitationibus infirmorum, in consolatione pauperum, in laudibus Dei, et orationibus assiduis. Castores a castrando dicti, sunt etiam fibri, qui et pontici canes vocantur.