|
Hunc vocat ex causa noctem per nomen hyaena:
Accitumque rapit, et saevo vulnere carpit.
Hyaena est animal quod dicitur in sepulcris mortuorum habitans, eorumque
corpora devorans, cujus natura est, ut aliquando masculus sit, aliquando
femina, et ideo est immundum animal. Refert etiam Julius Solinus quod
circuit domos per noctem, et quaedam verba exprimit, ut suspicetur esse
homo ab iis qui in domo sunt, eo quod loquitur ut homo, qui foras
egressi subito ab ea devorantur. Huic belluae assimilantur filii Israel,
qui ab initio Deo vivo servierunt, postea divitiis et luxuriae dediti,
idola coluerunt: propter hoc propheta Synagogam immundo animali
comparavit, dicens: Facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae
[Vulg. quasi leo in sylva] (Jer. XII). Quicunque igitur inter nos
luxuriae et avaritiae inserviunt, huic bestiae comparantur, cum nec viri
nec feminae sint, id est nec plene fideles nec perfidi, sed sunt sine
dubio, de quibus ait Jacobus apostolus: Vir duplex animo, inconstans est
in omnibus viis suis (Jac. I), de quibus et Dominus: Non potestis Deo
servire et mammonae (Matth. VI). Haec bellua lapidem habet in oculis
nomine hyaenium, quem, si quis sub lingua sua tenuerit, futura
praedicere posse creditur. Verumtamen Julius Solinus refert de hoc
lapide quod in ventriculis pullorum hyaenae invenitur, et si cujus
lingua eo tacta fuerit, divinare dicitur.
|
|