|
Est animal quod dicitur onager, id est asinus silvester seu indomitus,
et in deserto vagans: [rboac][n][o][sf] enim, id est onos, dicitur
asinus et asina, et [rbaac][g][r][i][o][sf] (agrios), agrestis, immitis,
ferox, Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis
masculi zelant, et eorum testiculos morsibus detruncant, quod caventes
matres eos in secretis occultant. Physiologus dicit de onagro quod
undecimo die mensis Famochi, id est Martii duodecies in nocte rugit.
Similiter et in die, et ex hoc cognoscitur quod aequinoctium est, et
numerum horarum diei vel noctis a rugitibus onagri semel rugientis per
singulas cognoscunt horas. Figuram hujus diabolus habet, qui cum scierit
noctem et diem coaequari, id est cum viderit populum, qui ambulabat in
tenebris, converti ad Dominum, et coaequari fidei justorum, sicut
coaequatur nox cum die, illico rugit nocte ac die per singulas horas,
quaerens escam suam. Neque enim rugit onager, nisi quando quaerit escam
sibi sicut dicit Job: Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? (Job.
VI) Similiter et Apostolus: Adversarius vester diabolus tanquam leo
rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Africa habet hos
magnos.
|
|