CAP. XII. De Simiis.

Simiae Latine vocantur eo quod in eis similitudo rationis humanae sentitur. Hae elementorum sagaces, in nova luna exsultant, in media tristantur. Harum genera sunt quinque, ex quibus cercopitheci caudas habent. Cercopithecus enim simia caudata est quam quidam duram vocant. Sphinges sunt villosae et dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi sunt similes simiis, longamque caudam habentes, et faciem admodum canis, unde et sic nuncupantur. Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Gallitriches toto pene aspectu distant a caeteris; sunt enim facie acuta, longa barba, et lata cauda. Natura simiae talis est ut cum peperit geminos catulos, unum diligat, et alterum odiat. Quod si aliquando evenerit ut a venatoribus quaeratur, ante se amplectitur quem diligit, et alterum quem odit collo portat. Sed cum lapsa fuerit bipes eundo, projicit nolens quem diligit, servatque nolens quem odio habet. Cujus figuram diabolus habet qui caput habet, caudam vero non habet, et licet totus turpis sit, tamen posteriora ejus impense turpia et horribilia sunt. Diabolus enim initium habuit cum angelis in coelis, sed quia hypocrita fuit et dolosus intrinsecus, perdidit caudam, quia totus in fine peribit, sicut dicit Apostolus: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. XXV). Simia vel simius secundum alios Graecum nomen est. Nam [s][iac][m][o][sf], id est fimus dicitur, eo quod pressis naribus sit bestia turpis et foeda rugis, licet etiam capellarum sit habere pressum nasum, de qua Ennius antiquus poeta:

Simia quam similis turpissima bestia nobis.