|
Est animal quod dicitur caper, eo quod captet aspera. Nonnulli a crepitu
crurum vocant, voluntque eas capteas vocitatas, quae sunt agrestes
caprae. Has Graeci eo quod acute vident, dorcades appellaverunt. De
quibus physiologus dicit quod amant montes altos, et pascuntur in
convallibus montium. Est enim valde providum animal, praevidens omnia a
longe nimis bene, ita ut si in aliqua regione homines viderit
ambulantes, mox internoscit utrum sint venatores necne. Sic et Dominus
noster Jesus Christus amat excelsos montes, hoc est prophetas, et
patriarchas, et apostolos omnosque sanctos, et, ut in Canticis
canticorum dicitur: Ecce fratruelis meus venit sicut caprea saliens in
montibus (Cant. II). Hic est Dominus noster Jesus Christus, qui pascitur
in Ecclesia per opera pietatis, quae faciunt fideles, ut in Evangelio
suo dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV), et reliqua
quae ibidem enumerantur laudabilia. Convallia vero montium Ecclesiam per
diversa loca figurant, ut in Canticis canticorum: Convertere, fratruelis
meus, et similis esto capreae, hinnuloque cervorum supra montes
convallium (Cant. II). Caprea igitur acutissimam habens aciem oculorum,
aspiciensque a longe venatorum insidias, significat Dominum nostrum
Jesum Christum, quoniam ut, Scriptura dicit: Deus scientiarum Dominus
est (I Reg. II); et alibi: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et
alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII). Et sicut prudentissimus
creaturam, quam creavit ad honorem sui nominis, prospicit, videt, et
regit, antequam incidamus in laqueum diaboli nos interius praevidendo
contegit, sed ne telis cogitationum premamur, innuit et suadet nobis
alta montium petere, et sensus divinorum eloquiorum discutere, ut ibi
quasi in speculo consideremus quid placeat, quid displiceat in nobis
ipsis Conditori nostro. Nam sicut caprea venatorem praevidet, ita
Dominus noster Jesus Christus longe ante prospiciens Judam proditorem,
sic aiebat: Unua ex vobis me traditurus est (Matth. XXVI). Et
manifestius: Juda osculo tradit filium hominis? (Luc. XXII).
|
|