|
Cervi dicti sunt [sba][p][ogv] [t][ohti][n] [k][e][r][aac][t][oh][n], id
est a cornibus, dicunturque nongentos annos vivere, atque cum
infirmitate vel senectute deficere se sentiunt, spiritu narium serpentes
de cavernis extrahunt, et superata eorum pernicie veneni eorum pabulo
reparantur. Sagittas infixas pastu dictami excutiunt. Mirantur autem
sibilum fistularum. Erectis auribus acute audiunt, submissis nihil; si
quando immensa flumina vel maria trasnatant, clunibus praecedentium
capita superponunt, sibi invicem succedentes, nullum ponderis laborem
sentiunt. Lacrymae eorum collectae, et ossa in eorum corde inventa, apta
sunt potui, cordis pulsu laborantibus. Cervus quoque significat Dominum
nostrum Jesum Christum, qui diabolum humani generis inimicum, quasi
spelunca latitantem in omni natione, spiritu divinae sapientiae
abstrahens, virtutis pede caput ejus contrivit, pabuloque veneni mortis
quam sponte subiit, nostram naturam peccaminum senectute praegravatam
renovavit. Ad ipsum enim Psalmographus dicit: Levavi oculos meos in
montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX). Montes, apostolos et
prophetas dicit, cervos vero fideles homines, oculos in montes, id est
preces ad apostolos, ex quibus veniet nobis auxilium, levantes. Item duo
sunt genera cervorum. Unum, quod ut invenerit serpentem in caverna ubi
latitat, flatum immittit ut exeat, et egredientis collum percutiens hinc
et inde, occidit serpentem, et devorat; postea autem propter tumorem
currens ad aquas purissimas, venenum evomit, sed propter hunc tumorem
pilos mutat, et cornua abjicit. Cervus figuram poenitentium habet, qui
poenitentes constringuntur intrinsecus conscientia peccatorum, et vadunt
ad fontes, ad doctrinam Scripturarum, forasque projiciuntur, quia
segregant se per poenitentiam a corpore et sanguine Christi usque dum
recipiantur per reconciliationem sacerdotis. Aliud est genus cervorum,
quod si invenerit serpentem, occidit eum, et post victoriam petit
montem, ubi pabulum inveniat. Sic et unusquisque sanctus ubi sentit
diabolum in se vel in alios venena malae persuasionis infundentem, cum
virtute Domini eum interficere et a se projicere studeat, et veniat ad
montem Christum, ubi animae pabulum quaerat, et inveniat.
|
|