CAP. XV. De ibice.

Est animal quod dicitur ibex, duo cornua habens, quorum tanta vis est ut, si ab alto montis demissum fuerit ad ima, totum corpus sustentetur illaesum his cornibus. Significat autem eruditos homines, qui duorum Testamentorum consonantia quidquid adversi eis acciderit, quasi quodam salubri temperamento temperare solent, et velut duobus cornibus fulti, bona quae perpetrant, veteris ac evangelicae lectionis attestatione sustentant.