CAP. XVI. De stellione et salamandra.

Est reptile quodam, quod ab aliis putatur salamandra, ab aliis stellio. Hoc simile est lacertulae pusillae colore vario, de quo Salomon dicit: Stellio manibus nititur, et moratur in domibus regum (Prov. XXX). Physiologus dicit de eo quod si casu undecunque inciderit in caminum vel fornacem ignis, aut in quodcunque incendium statim exstinguitur ignis. Ita sunt justi admirabiles omnibus hominibus, sicut fuerunt in camino ignis ardentis Ananias, Azarias, Misael, et non tetigit eos omnino ignis Justos autem intactos et incontaminatos exire posse de camino ignis evidentius declarat et Paulus apostolus dicens: Tribulationem patimur, sed non angustiamur. Dejicimur, sed non perimus (II Cor. IV). Item: Obstruxerunt ora leonum (Hebr. XI). Ita et omnis quicunque ex tota fide sua crediderit in Deum, et in operibus bonis perseveraverit, transit gehennam ignis, et non tangit eum flamma, de qua scriptum est in Isaia propheta: Si transieris per ignem flamma non te comburet (Isa. XLIII). Item de eodem. Salamandra dicta est eo quod contra incendia valeat, cujus inter omnia venenata vis maxima est. Caetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori irrepserit, omnia poma ejus veneno inficit, et eos qui ex eadem poma comederint occidit. Quae etiam si in puteum ceciderit, vis veneni ex eo potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, sola animalium ignes exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consumptione, et non solum non uritur, sed etiam exstinguit incendium.