CAP. XVII. De canibus et eorum naturis.

Canum sunt plura genera. Alii enim ad capiendum feras silvarum investigant, alii volucres, alii ab infestationibus luporum greges ovium cum pastoribus custodiunt, alii custodes domum substantiam dominorum suorum vigilando custodiunt, ne furto rapiantur in nocte. Vivere quoque non posse dicuntur sine homine, quapropter intantum feruntur diligere dominos suos, ut regem quemdam captum ab inimicis, ac in custodia detentum, ejus canes agmine facto per medias acies inimicorum ab exsilio reduxerint, occisoque homine, dum ejus amici in quem impingeretur hoc facinus ignorarent, in medio populi interfectorem ejusdem, et auctorem mortis canis patefecit. Lingua canis dum lingit vulnus, curat. Victus admodum dicitur esse modici. Catulus denique ligatus vulneratorum solet esse salus intestinorum. Natura ejus est, ut ad vomitum suum revertatur, iterumque comedat, cumque fluvium transvaderit carnem in ore vel aliquid tale tenens, cum viderit umbram, os aperit, atque, dum sperat aliam veram carnem habere, ipsam quam tenet perdit. Cujus figuram in rebus quibusdam praedicatores habent, qui semper admonendo atque exsequendo quae recta sunt, insidias diaboli propellunt, ne thesaurum Dei, id est Christianorum animas rapiendo ipse auferat. Lingua canis dum lingit vulnus, sanat, quia peccatorum in confessione emundantur vulnera sacerdoti facta confessione. Intestina quoque hominis curat catulus applicatus, quia secreta cordis saepe mundantur in opere vel sermone doctoris. Modico admodum victu canis esse dicitur, quia qui praeest aliis, sapientiaeque studiis invigilat, crapulam omnimodo vitare debet. Nam ex saturitate panis Sodoma periit. Nullo denique aditu tam cito inimicus possidet Christianum, quam voraci gula. Quod canis ad vomitum redit, significat post perastam confessionem quosdam incaute ad eadem perpetranda facinora redire. Quod carnem in flumine per concupitam umbram relinquit, significat homines propter ambitionem ignotae rei, id quoque quod proprii est juris, relinquere. Unde fit ut dum non valent adipisci id quod cupiunt, perdere frustra nolunt quod reliquerunt.