|
De mustela praecipit lex non manducare eam, eo quod immundum animal est
(Levit. XI). Mustela dicitur quasi mus longus. Nam telos
[[t][eac][l][o][sf]] Graece longus dicitur. Haec ingenio subdola, in
domo ubi habitat, cum catulos genuerit, de loco ad locum transfert,
mutataque sede locat. Serpentes etiam, ac mures persequitur. Duo autem
sunt genera mustelarum. Alterum enim silvestre est, distans magnitudine.
Has Graeci ictidas vocant. Alterum in domibus oberrans. Quidam dicunt
eas aure concipere, et ore parere. E contrario dicunt quidam ore semen
concipere, et per aurem parere. Dicuntur autem peritae esse medicinae,
ita ut si forte occisi fuerint earum fetus, si eos invenire potuerint,
redivivos faciant. Sic nonnulli fidelium liberter quidem accipiunt
divini verbi semen, sed inobedientes effecti praetermittunt, et
dissimulant quae audierunt. Isti tales non solum mustelae comparantur,
sed etiam aspidi surdae et obturanti auros suas, ut non audiat vocem
incantantis. Physiologus dicit quod aspis hanc habet naturam, ut si
quando venerit aliquis homo ad speluncam, ubi habitat aspis, et
incantarit eam omnibus carminibus ut exeat de cavernis suis, illa ne
audiat vocem incantantis, ponit caput suum ad terram, et unam aurem
premit in terram, alteram vero cauda sua obturat. Tales sunt istius
mundi homines divites, qui unam aurem deprimunt in terrenis suis
desideriis, alii vero posterioribus peccatis suis peccata nova semper
addentes, obdurant corda, et ita fit ut non audiant vocem incantantis,
id est, praedicantis verbum Dei. Isidorus:
|
“Falso opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere
partum.”
|
|
|
|