CAP. I. De leone. |
Leo ex Graeco vocabulo inflexum est in Latinum, [l][eac][oh][n] enim dicitur Graece. Est rex ferarum, et omnium quadrupedum princeps, cujus genus trifarium dicitur. E quibus breves ac juba crispa imbelles sunt. longi et coma simplici acriores. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore, firmitas in capite. Septi autem a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum strepitus timent, sed magis ignem. Et cum ad nullum paveant occursum, feruntur album gallum valde timere. Physici denique dicunt quinque naturales res sive naturas habere leonem. Prima est, quod per cacumina montium amat ire. Si vero contigerit quod a venatoribus quaeratur, odorem eorum sentit, atque sua vestigia cauda sua tegit, ut per ejus vestigia venatores eum investigare nequeant. Sic et Salvator noster, spiritualis Leo de tribu Juda (Apocal. V), radix Jesse, filius David, missus a superno Patre, cooperuit vestigia deitatis suae, carnem assumens ex Maria virgine, ut etiam diabolus humani generis inimicus, mysterii incarnationis ejus ignarus, quasi purum hominem eum conatus sit tentare. Cum enim Dominus noster Jesus Christus diu jejunans in deserto pro nostris peccatis esuriret ex parte carnis, accessit ad eum tentator dicens ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Quando autem pro nobis pati voluit, traditus a discipulo in manus Judaeorum, ratus est diabolus eum morte vincere, quem vivum non valuit superare. Sed cum propria virtute a mortuis resurrexisset, non solum ab inferis rediit, sed etiam captivam duxit captivitatem, suam demonstrans deitatem. Secunda natura leonis est quod cum dormit, oculos apertos habere videtur. Quod bene dicitur de Christo in Canticis canticorum. Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Dormivit enim caro in cruce moriendo, divinitas vero vigilabat cuncta protegendo, unde psalmus: Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX). Tertia ejus natura, quod cum leaena parit, suos catulos mortuos parit, et ita custodit tribus diebus, donce veniens pater eorum in faciem eorum exhalet, ut vivificentur. Sic omnipotens Pater Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum tertia die suscitavit a mortuis, dicente Jacobo: Dormitabit tanquam leo, et sicut catulus leonis suscitabitur (Genes. XLIX). Quarta natura leonis est, quod nisi laesus fuerit, non facile irascitur. Patet enim ejus misericordia, quod prostratis parcit. Unde versus:
Tu quoque fac simile quisquis dominaris in orbe. |