|
Sunt lapides igniferi in quodam monte Orientis, quos Graeci vocant
chirobolos, id est manipulos. Dicunturque masculus et femina. In istis
quando ab invicem separantur ignis non accenditur. Cum autem adinvicem
casu aliquo approp cuaverint, statim in eis tantus ignis accenditur, ita
ut omnia ardeant quae circa illos sunt. Unde et vos, homines Dei, qui
vitam geritis monasticam, separate vos longe a mulieribus, quoniam si
illis appropinquaveritis, statim noxius ignis accendetur in vobis, et
consumetur omne bonum quod Christus Dominus vobis contulit. Sunt enim
angeli Satanae, qui semper impugnant viros sanctos, sed et feminas
castas. Memores enim esse debetis bellorum quae peregerunt sancti viri,
sicut Samson et Joseph. Ambo siquidem tentati sunt per mulieres, sed
alter vicit, alter victus est. Eva quoque et Susanna tentatae sunt,
altera victa est, altera vicit. Ideo nolite securi esse, nec confidere
in solita castitate, sed munite corda praeceptis divinis, ut vos non
deterreat fallax amor mulierum, quarum peccatum ab initio, id est, ab
Adam usque nunc in filios inobedientiae debacchatur, nec vos incendant
opera daemoniorum.
|
|