CAP. XX. De luporum natura.

Lupus Graece [l][uac][k][o][sf] lycos dicitur, et [l][uac][k][ee] lux matutina, quae est apta rapacibus, et sic a rapacitate dicitur. Unde et meretrices lupas vocitamus, quia amatorum bona devastant. Alii autem lupos vocatos aiunt quasi sint leopedes, quod ut leoni ita sit illis virtus in pedibus. Unde et quidquid pede presserint non vivit. Rapax est bestia, et cruoris appetens. De quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur: Lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit ferocitatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam duodecim dies coeunt. Lupus in armis seu humeris vires habet, vel in ore, in renibus autem minime. Physiologus haec animalia mortifera describit. Collum nunquam valet retro inflectere. Aliquando praeda fertur vivere, aliquando terra, nonnunquam vento. Lupa denique in nullo mense nisi in Maio quando fit tonitru, catulos suos gignit, cujus astutia tanta est, ut in vicino loco suis catulis praedam non rapiat, sed in longinquo. Quod si opus fuerit ut noctu praedam quaerat, tanquam canis mansuetus passim ad ovile ovium pergit, et ne fetorem sui flatus fortuitu canes sentiant, et excitent pastores, contra ventum pergit, et si aliquando ramus vel tale aliquid sub ejus pede frangendo sonuerit, ipsum pedem morsu aspero castigat. Oculi ejus in nocte lucent velut lucernae. Cujus natura talis est, ut perdat homo vires clamandi, si prius hominem viderit, quam videatur ab eo; ut autem Julius Solinus refert, qui plura de naturis bestiarum dicit, amatorium villum ac pilum in caudae summitate portat, quem ipse dentibus evellit, si forte capi timuerit. Ejus figuram diabolus portat, qui semper humano generi jugiter invidet, ac circuit Ecclesias fidelium ut mactet et perdat animas eorum. Quod vero generatur tonitruo primo mensis Maii, significat diabolum in primo superbiae motu ruisse de coelo. Quod autem in anterioribus membris vires habet, et non in posterioribus, eumdem diabolum significat prius in coelo angelum lucis fuisse, nunc vero deorsum apostatam factum esse, et primo ingressu potentem, sed, si restiteris a te fugiturum. Oculi ejus nocte lucent, quia quaedam diaboli opera caecis, et fatuis viris videntur esse pulchra atque salubria. Cum catulos nutrit, non nisi in longinquo praedam capit, quia eos diabolus bonis temporalibus fovet, de quibus certus est quod in gehennalibus claustris poenas sint perpessuri aeternas. Illos autem omnino insequitur, qui bonis operibus ab eo elongantur, sicut de bono Job legitur, cui omnem substantiam ejus abstulit, nec non filios et filias percussit, ut a Domino recederet cor ejus (Job. I). Quod nunquam capite retrorsum sine toto corpore vertitur, diabolum demonstrat ad poenitudinis correctionem nunquam flecti. Quid vero agendum est homini, cui lupus vires abstulit clamandi? Qui enim non habet potestatem vociferationis, perdit auxilium longe stantis. Sed quid agendum? Deponat homo vestimentum suum, pedibus suis terram conculcando, sumens manibus duos lapillos, eosque concutiat. Quid postea? Lupus audaciam suae virtutis perdens fugiet; homo vero tutus suo ingenio liber erit, sicut in principio. Spiritualiter autem hoc intelligendum est, atque ad superiorem sensum allegorice est ducendum. Quid enim per lupum nisi diabolum, quid per hominem nisi genus humanum, quid per vestimentum nisi peccatum, quid per lapides nisi apostolos seu caeteros sanctos vel ipsum Dominum nostrum Jesum Christum significare poterimus? Omnes enim sancti alii a prophetis adamantini et vivi lapides dicti sunt. Ipse etiam Dominus noster in lege vocatur offensionis lapis et petra scandali (I Petr. II), de quo dicit propheta: Virum vidi stantem supra montem adamantinum. Antequam denique redempti essemus, sub potestate inimici eramus, vocem quoque clamandi perdideramus, quoniam peccatis nostris exigentibus, a Deo non audiebamur, neque aliquem sanctorum in auxilium nobis interpellabamus. Postquam vero clemens Deus gratificavit nos in Filio suo, deposuimus in baptismo veterem hominem cum actibus suis, ac induimus novum, qui, juxta Apostolum, secundum Deum creatus est in justitia (Ephes. IV). Deinde sumpsimus lapides alterutrum ferientes, quia sanctos Dei, qui jam in coelis regnant, ipso nostri oris ferimus alloquio, ut et ipsi aures pulsent judicis, ac veniam criminum impetrent nobis, ne nos quem nescimus absorbeat cerberus, gaudens nostro interitu.