|
Physiologus dicit de vipera quod quando coitum facit, masculus infert os
suum in os feminae, et illa deglutiens semen, abscindit caput masculi,
et masculus moritur statim. Intellige ergo quid faciat concubitus
meretricius. Cum autem creverint catuli in ventre, viperam perforant
mordentes et sic exeunt mortua matre. Hoc exemplum directum est ad
Pharisaeos hujusmodi rem perpetrantes: Progenies viperarum, quis
ostendet vobis fugere a ventura ira? (Matth. III.) Viperae enim
comparati sunt Pharisaei obscenis operibus et desideriis servientes.
Occiderunt enim patrem suum Christum, et matrem Ecclesiam persecuti
sunt. Physiologus etiam dicit: Tria sunt genera viperarum nocentium,
tresque ejus naturae. Primum, cum senuerit, impedimentum habet oculorum,
ut non videat; sed vide quid faciat. Jejunat quinquaginta diebus atque
noctibus, donec laxetur pellis ejus, tuncque vadens querit excisam et
asperam petram, et transit per ipsam, sicque pelle illa spoliatur et
juvenescit. Angusta est porta, et arcta via quae ducit ad vitam (Matth.
VII). Secundae viperae natura est quod, quando pergit ad bibendum, aut
ad coeundum cum anguilla, evomit prius venenum suum in spelunca sua vel
fovea. Imitemur et nos hujus solertiam, ut, quando veniemus aquam
bibere, id est divinos sermones in Ecclesia Dei audire, non afferamus
nobiscum pulvereas et maculosas saecularium rerum concupiscentias, sed
mundatis conscientiis nostris, per humilitatem et veram confessionem
ingrediamur in templum Domini, orantes et psallentes in cordibus Domino.
Tertiae vero viperae natura est talis ut cum viderit hominem nudum,
timens fugiat eum. Si autem vestitum perspexerit, insilit in eum. Sic et
nos spiritualiter intelligamus, quia quandiu pater noster in paradiso
erat nudus, non praevalebat adversus eum diabolus, serpens antiquus. Sed
postquam tunica est indutus, id est mortalitate corporis, tunc exsilivit
in eum serpens.
|
|