|
Bellua est in mari quae dicitur serra, habens pennas immanes, quae, cum
viderit navem velificantem, elevat alas suas, et currere contendit
contra navem triginta vel quadraginta stadiis. Cum vero deficit, ponit
alas suas, et eas tandem ad se retrahens lassa subsistit, ipsam vero
fluctus in profundum maris ad locum suum tunc temporis reportare
consuevit. Mare autem hujus saeculi figuram habet. Naves ergo justorum
habent exemplum, qui sine ullo periculo vel naufragio fidei transeunt
per medias hujus mundi procellas et tempestates, et mortiferas vincunt
undas, id est hujus saeculi contrarias potestates. Serra autem, quae
vult velificare contra naves, figuram gerit eorum qui initium habent in
bonis operibus, postea non permanentes in eis sunt cupiditate victi,
ebrietate, et luxuria ac diversis vitiorum generibus quae tanquam
fluctuantes undae maris mergunt eos usque ad inferos.
|
|