|
Est animal, quod dicitur panthera, vario quidem colore, sed speciosum
nimis, et mansuetum valde. Physiologus dicit quod inimicum est solis
draconibus. Cum ergo comederit et satiaverit se de universis
venationibus, revertitur in speluncam suam, ponensque se dormit per
triduum. Surgens autem a somno, statim emittit rugitum per altum,
simulque odorem nimiae suavitatis cum rugitu, ita ut odor hujus
praecellat omnia aromata et pigmenta. Cum ergo audierint vocem ejus
omnes bestiae, quae longe vel prope sunt, congregantes se, nimiam
suavitatem ejus sequuntur. Solus autem draco cum audierit vocem ejus,
timore perterritus abscondit se sub terrenis speluncis. Ibi autem non
ferens vim odoris ejus, in semetipso contractus obstupescit et
torpescit, et manet immobilis exanimusque velut mortuus; caetera autem
animalia sequuntur eam quocunque vadit. Sic et Dominus noster Jesus
Christus verus panther omne genus humanum, quod a diabolo captum fuerat,
et morti erat obnoxium, per incarnationem suam ad se trahens eripuit, et
captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV). Panthera
enim omnis fera, quasi omne animal odore capiens interpretatur. Sic et
Deus, ut diximus, videns omne genus humanum daemonibus captum idolisque
mancipatum, omneque simul praedam diaboli factum, descendit de coelo cum
nimio incarnationis suae odore, et eripuit nos, sequimurque Dominum et
Agnum quoquo ierit, impleturque prophetia: Factus sum, inquit, huic
panthera [tinea] Ephraim, et sicut leo [putredo] domui Juda (Ose. VII).
Ac per hoc significabatur jam tunc, quia Ephraim idolis serviebat, quod
vocatio gentium, et plebis Judaeorum debuerat per adventum Christi
impleri. Et quia panthera varium est animal, significat Christum, qui
est incomprehensibilis sapientia, totus simplex, bonus, clemens, firmus,
et stabilis, et diversa sapientia fulgens. Et etiam quia speciosum est
animal panthera, sic enim est Christus, veluti David dicit in spiritu:
Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Item quia mansuetum
est animal, sicut dicit Isaias de Christo: Gaude et laetare, filia Sion,
quia rex tuus venit tibi mansuetus salvans (Matth. XXI; Zach. IX; Isa.
LXII). Etiam quia sicut panthera cum satiata fuerit, statim quiescit et
dormit, ita et Dominus noster Jesus Christus, postquam satiatus est
Judaicis illusionibus, et flagellis, alapis, injuriis, contumeliis,
spinis, sputaminibus, ad ultimum in cruce suspensus, clavis affixus,
felle et aceto potatus, lancea perforatus, his, inquam, violentiis
Judaeorum satiatus Christus dormivit et quievit in sepulchro,
descendensque in infernum, religavit illic draconem magnum, generis
humani maximum inimicum, antiquum videlicet serpentem. Quod autem tertia
die istud animal post satietatem et somnum surgit, et rugitum magnum
emittit, et fragrat odor suavitatis ex ore ejus, significat quod Dominus
noster Jesus Christus tertia die surgens a mortuis, implevit prophetiam
de eo David dicentis: Excitatus est tanquam dormiens Dominus tanquam
potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII). Statim exclamavit, ita ut in
omnem terram exaudiretur vox ejus, et in fines orbis terrae verba ejus
dicendo: Gaudete jam, et confidite, et nolite timere: Ego vici mundum
(Joan. XVI). Et iterum: Pater, quos dedisti mihi, custodivi (Joan.
XVII). Vado ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum
vestrum. Iterum veniam ad vos, et non dimittam vos orphanos (Joan. XIV).
Item in fine Evangelii sic dicebat Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Et quid suavius aut
dulcius esse potest odore Domini nostri Jesu Christi? Ita enim suavis
est, ut omnes qui prope per fidem et per opera sunt, et qui adhuc
fragilitate gravati longe sunt, audiant vocem ejus. Repleti enim et
recreati suavissimo odore mandatorum ejus requirimus eum, semper
sequentes eum, clamando cum Propheta. Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua, Domine! super mel ori meo (Psal. CXVIII). Et cum sapiente in
Canticis canticorum: In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I). Et
paulo post. Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultabimus et
laetabimur cum eo (ibid.). Oportet itaque nos quanto citius detur, sicut
adolescentulas in Christo renatas animas, et per baptismum ad novitatem
vitae venientes, post unguenta mandatorum Christi currere, et de
terrenis ad coelestia transmigrare, ut nos introducat rex in palatium
suum, Hierusalem civitatem Domini virtutum, et montem sanctorum omnium.
Ibique exsultantes dicamus: Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei (Psal.
LXXXVI). Sicut audivimus, sic et vidimus in civitate Domini virtutum
(Psal. XLVII).
Panthera est bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex
fulvo circulis nigra vel alba distinguatur varietate. Haec semel omnino
parturit, cujus causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris
concreti catuli maturis viribus ad nascendum pervenerint, oneratam
matrem tanquam partui obstantem, unguibus lacorant, et effundit illa
partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita corruptis matris
finibus et loculis, genitale postea semen infusum non haeret acceptum,
sed irritum resilit foras. Unde Plinius dicit animalia acutis unguibus
frequenter parere non posse. Vitiantur enim intrinsecus se moventibus
catulis. Isidorus autem sic:
|
“Panther dictus est sive quod omnium animalium sit amicus, excepto
dracone, quem valde odit; sive eo quod ea sui generis societate gaudet,
quod ad eamdem similitudinem quidquid accipit reddit.”
|
|
Pan [[p][ati][n]] Graece omne dicitur Latine, et ther [[th][ee][r][a]]
fera. Item Isidorus de aromatibus:
|
“Aromata, inquit, sunt quaecunque fragrantis odoris, quae India vel
Arabia mittit, sive alia quaevis regio.”
|
|
Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris imposita divinis
invocationibus apta videantur, sive quod sese aeri inserere ac miscere
probentur. Nam quid est odor nisi aer naribus attractus postquam ab re
odorifera fuerit imbutus?
|
|