CAP. XXIV. De dracone animantium maximo.

Draco maximus est omnium serpentium sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci draconta [[d][r][aac][k][oh][n]] vocant, Latini vero draconem, qui saepe a speluncis abstractus fertur in aera, concitatusque per cum lucet aer. Est autem cristatus, ore parvo, et apertis fistulis, per quas trahit spiritum, linguamque exserit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet et verbere potius quam morsu rictuve nocet. Innoxius est enim a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam non est venenum necessarium, quia, si quem ligaverit, occidit. A quo et elephas soluta sui corporis magnitudine interimitur. Nam circa semitas delitescens per quas elephantes solito gradiuntur itinere, crura eorum caudae nodis illigat, ac suffocando perimit. Sunt autem in Aethiopia et in India, ubi ex ipso solis incendio est jugis aestus quasi aestas. Huic draconi assimilatur diabolus, qui est immanissimus serpens. Saepe in aerem a spelunca sua concitatur, et lucet per cum aer, quia diabolus ab initio se erigens transfigurat se in angelum lucis, et decipit stultos spe falsae gloriae, laetitiaeque humanae. Cristatus esse dicitur, quia ipse est rex superbiae. Venenum non in dentibus, sed in lingua habet, quia suis viribus [juribus] perditis, mendacio decipit, quos ad se trahit. Circa semitas, per quas elephantes gradiuntur, delitescit, quia diabolus semper magnificos viros insequitur. Crura eorum caudae nodis illigat, et si potest illaqueat, quia iter eorum ad coelum nodis peccatorum illaqueat, ac suffocando perimit, quia quisquis vinculo criminum irretitus moritur, sine dubio in infernum damnatur.