|
Est animal elephas nomine. Physiologus dicit de eo quod magnum
intellectum habet in se, concupiscentiam carnis minime in se habere
dicitur. Tempore quo voluerit pullos procreare, vadit in Orientem cum
femina sua usque in locum proximum paradiso. Est autem ibidem herba
mandragora nomine, de cujus fructu femina prior degustat, et tunc
masculum illum deducit ut persuasus manducet. Postquam vero
manducaverint ambo, coeunt sibi invicem, statimque femina concipit. Cum
autem venerit tempus pariendi, pargit ad lacum magnum, et ingreditur
usque ad ubera, et ibidem parturit super aquam, et hoc propter draconem
facit, quia insidiatur pullis ejus, et illi ipsi. Masculus autem non
recedit a femina, sed custodit eam super stagnum aquarum parientem, ad
arcendum draconem, ut dixi, inimicum. Isti autem duo elephantes masculus
et femina figuram habent Adam et Evae, qui erant in paradiso Dei ante
praevaricationem gloria circumdati, nescientes ullum malum, non
concupiscentiae desiderium, non commistionis coitum. Cum vero de
interdicta arbore gustavit mulier, dedit viro suo qui manducans seductus
est. Tunc praecipitati sunt de paradiso in hunc mundum quasi in stagnum
aquarum multarum. Quod enim aliquando aqua, praesens saeculum significet
propter diversas perturbationes et voluptates, David insinuat cum dicit:
Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
(Psal. LXVIII). Et alibi: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me,
et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis (Psal. XXXIX). Cum ergo
profecti sunt in hunc miseriae lacum, cognovit Adam uxorem suam Evam, et
genuit Cain in luto faecis. Ideoque pius et misericors Dominus noster
Jesus Christus descendens de sinu Patris, assumpsit carnem nostram, et
eduxit nos de lacu miseriae, et de luto faecis, statuensque supra petram
pedes nostros, immisit in os nostrum canticum novum (Ibid.), dicens: Ita
orabitis: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI), etc. Hunc hymnum
docuit nos ipse, qui supra petram statuit pedes nostros. Petra autem
erat Christus (I Cor. X). Dominus autem pacis sanctificet vos ad
perfectum, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in
adventum Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V). Quid autem
ossa et pellis elephantis faciant, dicam. In quocunque enim loco vel
domo incensa fuerint, odor eorum expellit inde statim omnem serpentem,
vel quodque animal venenosum. Sic denique mandata Dei, et pia opera
faciunt. Si enim accenduntur in corde hominis, effugant omne opus
veneniferum diaboli in quacunque parte.
|
|