CAP. XXVI. De elephantis natura iterum.

Item est animal, quod Graece dicitur elephas [[sbe][l][eac][ph][a][sf]] a magnitudine corporis. Apud Indos autem a voce barrus vocatur, unde et vox ejus barritus dicitur. Dentes ejus ebur, rostrum autem promuscis dicitur, quoniam illo pabulum colligit, et ori admovet, et est ungui simile, vallo munitur eburneo. Hos boves lucas dictos putant ab antiquis Romanis. Boves, quia nullum animal majus videbant. Lucas, quia in Lucania illos Pyrrhus in praelio primus objecit Romanis. Nam hoc genus animantis rebus bellicis aptum est. In illis enim Persae et Indi ligneis turribus collocatis, tanquam de muro jaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multum vigent, gregatim incedunt nutu quo valent, salutant homines, murem fugiunt, aversi coeunt. Quando autem parturiunt, in aquis vel in sylvis non dimittunt fetus propter dracones, quia eis valde sunt inimici, et ab eis impliciti necantur. Cum autem tempus pariendi venerit ingreditur femina stagnum vel aliam aquam usque ad ubera, et ibi parit propter draconem, qui insidiatur illi. Quod si extra aquam vel etiam silvam pepererit, statim draco fetum ejus rapit et devorat. Masculus autem ejus custodit illam parientem. Biennio portant fetus, nec amplius quam semel gignunt, nec plures, sed unum tantum. Vivunt autem trecentos annos. Apud solam Africam et Indiam elephantes prius nascebantur, nunc sola India eos gignit. Dormientes nunquam recubant, sed quando sopori dediti, vel labore defatigantur, recreant se magnis arboribus applicati, et ipsis suffulti dormiunt. Quod eorum venatores vel insidiatores diligenter considerantes, locum et arbores notant, et eas pene succidunt, quibus cum inniti juxta consuetudinem putant, ruunt arbores, et elephantes cum eis ad terram prosternuntur, sicque capiuntur. Cum autem tempus venerit eorum procreationis, ut ad fetum faciendum convenire debeant, femina adinvenit mandragoram sibi, et prior manducat de illa, et postea de fructu mandragorae dat masculo suo, et sic seducit masculum ut manducet, et sic coeunt, et statim femina concipit. Isti duo elephantes, mas et femina figurant Adam et Evam, qui erant in paradiso, nescientes et non experti ullum malum, non concupiscentiae desiderium, nec commistionis amplexum. Cum autem de interdicta arbore gustavit mulier, virumque seduxit, et manducavit, de paradiso exsules et miseri exierunt in hunc mundum, tanquam in stagnum aquarum multarum, in vallem lacrymarum et in locum miseriae. Ossa et pellis de elephante in quocunque loco incensa fuerit, odor eorum inde fugat serpentes, vel si qua noxia fuerint venena, venenosa reptilia eo non accedunt. Sic mandata Dei eum purificant et cor ejus, qui ea intra se custodit et observat, et nulla suggestio inimici eo praevalet invenire aditum. Isidorus:

“Mandragora dicitur eo quod habeat mala, id est, poma suave olentia ad magnitudinem mali nucum avellenarum.”

Unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae antropomorphon appellant, eo quod habeat radicem formam hominis imitantem, cujus cortex vino immistus, ad bibendum datur iis quorum corpus propter curationem secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Hujus species sunt duae, femina foliis lactucae similibus mala generans ad similitudinem prunorum. Masculus vero foliis betae similibus.