CAP. XXVII. De pelicani natura.

Pelicanus avis est Aegyptiaca, habitans in flumine Nili. Tradunt autem duo genera pelicanorum: unum in aquis habitans, et esca ejus animalia venenata sunt, hoc est lacertae, serpentes, crocodili, et onocrotali, id est aves longo collo et rostro, dum bibunt asininum ruditum et crepitum imitantes. Physiologus refert de pelicano quod amator est nimius filiorum. Cum enim genuerit pullos, et incipiunt crescere, parentes suos in faciem percutiunt, qua de re parentes irati repercutiunt eos et occidunt. Mater vero tertia die mortis eorum, prae compassione rostro in costa seu latere aut pectore se vulnerans, sanguinem super pullos suos effundit, et sic a mortuis eos resuscitat ad vitam. Avis ista significat Dominum per Isaiam prophetam dicentem: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I). Omnipotens itaque Deus Pater totius creaturae nos cum non essemus, fecit ut ipsi serviremus. Nos vero percussimus eum in faciem, quia et eum et mandata vitae relinquentes sprevimus, qui tamen propter nos Filium suum tradidit, et perforato latere ejus lancea militis in cruce, continuo exivit sanguis et aqua in salutem et redemptionem nostram. Aqua enim baptismi est gratia, sanguis vero ejus calix est novi et aeterni Testamenti, quam in sanctis manibus tenens benedixit gratias Deo Patri agens, et dedit illum nobis bibere in remissionem peccatorum nostrorum.