CAP. XXVIII. De lacerto, stellione et lacerta.

Lacertus est reptile genus animantis, vocatum ita eo quod quasi lacertos et brachia habeat. Genera autem lacertorum sunt plura, ut botrax, salamandra. saura, stellio. Stellio a colore inditum nomen habet. Est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. Est volatile animal quod lacerta dicitur, utrisque oculis clara ut sol. Physiologus dicit de ea, quod quando senuit, lumen ejus ita impeditur, ut nec solis lumen videat, sed suae naturae hujusmodi praestat medicamentum. Inquirit parietem tendentem contra orientem, et per foramen arctum exit apertis oculis, et sic renovatur. Et tu homo, qui veteri tunica indutus es, quando oculi tui cordis caligant, quaere locum tendentem orientem versus, id est ad solem justitiae Christum Dominum nostrum te converte, cujus nomen Oriens dicitur (Zach. III), quatenus oriatur in corde tuo per Spiritum sanctum, et lucem misericordiae suae ostendet tibi, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).