|
Est animal antula nomine acerrimum, ita ut nullus venator ei possit
appropinquare; habet enim cornua longa in similitudinem serrae, quibus
secare potest maximas quercus, condensa et superflua quaeque arborum
cedendo secat, in nullo restans. Quando vero sitit, vadit ad flumen
magnum Euphratem, et bibit. Sunt autem ibidem virgae vimineae virides et
molles. Incipit autem illud animal ludere in virgulis illis, et ludendo
obligat semetipsum cornibus, obligatisque cornibus vociferatur ingenti
rugitu, quia evadere non potest gracilibus virgulis circumseptus, et
tunc quilibet venator absconse venans, audiens vocem ejus currit, et
inveniens ligatum occidit. Cave ergo, homo Dei, ebrietatem, nec
obligeris luxuriae voluptate, ut non interficiaris a diabolo. Vinum enim
et mulieres apostatare faciunt homines sapientes (Eccli. XIX). Verum vir
sapiens et prudens a vino et a muliere se avertet. Sunt autem duo
lapides igniferi, masculus et femina. Tu igitur professor prudentiae,
intellige multos periisse propter vinum tanquam virum, et propter
feminas, id est voluptates, et cautus esto ut salvus evadas. Ergo hoc
animal supra scriptum significat viros habentes cornua bonorum operum,
sive scientiam duorum Testamentorum, qui quandiu in his studuerint, non
solum modica, sed etiam grandia vitia resecant. Si vero inde reversi, ad
illecebras hujus vitae et voluptates attenderint, gulae ac lenocinio
servierint, non solum virtutem bonorum operum sed etiam praemia perdunt
habenda.
|
|