|
De formica Salomon ita dicit: Vade ad formicam, o piger, et meditare
eam, quae cum sit viribus infirmior, multum per aestatem frumentum
reponit (Prov. VI). Physiologus dicit tres habere virtutes formicam.
Prima ejus virtus est quod, cum formicae exierint de spelunca sua,
ambulant ordinatim, et quaerunt grana cujuslibet seminis. Cum autem
invenerint, ore apprehendunt singula grana, portantes ea in speluncam
suam. Aliae vero formicae non habentes grana in ore suo, sed vacuae
obviam venientes eis, quae vehunt cibaria in ore suo, non dicunt eis:
Date nobis de annona vestra, sed vadunt quaerentes per vestigia illarum,
et sumunt sicut et illae, et afferunt in speluncam suam. Et haec quidem
dicta sunt de irrationalibus animantibus atque infirmis reptilibus, quod
tam prudenter agunt quod nulla illarum stulta remanet, sed omnes argutae
et sapientes inveniuntur aut efficiuntur. Quanto magis illae quinque
virgines rationales, quae per negligentiam suam factae sunt stultae,
debuerunt imitari illas quinque sapientes, et sumere etiam oleum in
vasis suis unde illae sumpserunt, et non per desidiam, ac per stultam
spem suam petere ab illis sapientibus, dicentes: Date nobis de oleo
vestro (Matth. XXV). O quam fatua stultitia! nam si ex se non potuerunt
intelligere, ut inde peterent unde et illae petierunt, vel formicarum
solertiam imitari debuissent. Sed dum de alienis vasis oleum sperant,
superveniente sponso foris remanserunt stultae cum lampadibus
exstinctis. Recondit autem grana in spelunca sua, ne ex humore madefacta
germinent, et ne hiemis tempore fame pereat. Et tu homo Dei, Scripturam
Veteris Testamenti divide in duas partes, hoc est secundum historiam, et
secundum spiritualem intellectum. Divide veritatem a figura. Separa
corporalia a spiritualibus et spiritualia a corporalibus. Transcende a
littera occidente ad spiritum vivificantem, ne littera germinante in die
hiemis, id est in die judicii, fame pereas. Dicit enim Apostolus: Lex
spiritualis est, ego carnalis (Rom. VII). Littera occidit, spiritus
autem vivificat (II Cor. III). Et alibi. Haec autem in figura
contingebant illis. Scripta autem sunt ad correctionem nostram, in quos
fines saeculorum devenerunt (I Cor. X), Judaei enim litteram sequentes,
spiritualemque intellectum contemnentes, facti sunt prophetarum
contemptores, ac sui Domini interfectores et ideo nunc usque fame
pereunt quia inanibus paleis vacantes, triticum perdiderunt. Tu ergo
homo Dei rade virgas, et tolle corticem earum, ut oves tuae mundos ac
spirituales, non carnales, ac vitiosos faciant fetus. Haec autem omnia
spiritualibus quidem credentibus sunt intelligibilia, non credentibus
vero non intelligibilia. Tempore messis inter segetes ex odore
intelligit formica, an hordeum sit in spica illa, an triticum, et si
fuerit hordeum, transit ad aliam spicam, et odorat, et cum senserit,
quae spica tritici est, ascendit sursum in spicam, et tollens inde
granum deponit, et portat illud in cubiculum suum. Hordeum autem
brutorum animalium cibus est, unde et haereticos significat, qui pravo
cibo animas hominum pascentes occidunt. Fuge igitur, o Christiane, fuge
Sabellium, et Donatum, et Photinum, a quibus tanquam ex utero draconis
serpentini fetus prodierunt. Horum hominum dogmata falsa sunt, itaque
inimica veritati.
Etymologia. Formica est dicta quasi ferens micas farris. Cujus solertia
multa est. Providet enim in futurum, et praeparat sibi in aestate, quod
in hieme comedat. In messe eligit triticum, hordeum vero non tangit. Dum
pluit super frumentum ejus, totum ejicit. Dicuntur et in Aethiopia esse
formicae ad magnitudinem canis, quae arenas aureas pedibus eruunt, quas
custodiunt ne quis auferat, auferentesque ad necem persequuntur. Sed ii,
qui volunt ab eis aurum abripere, accipiunt equas cum pullis suis, et
fame affligunt eas tribus diebus, deinde religant pullos earum ad littus
aquae quae currit inter eos et formicas, et equas agunt trans aquam
illam impositis clitellis super dorsum illarum, quae ubi vident trans
flumen herbas virentes, pascuntur per campos ultra flumen. Formicae
autem videntes scrinia et clitellas super dorsum earum comportant aureas
arenas in eas, volentes eas ibi recondere. Vesperascente autem die,
postquam satiatae sunt equae, et auro onustae, audiunt pullos suos
hinnientes propter famen, et ita regrediuntur ad eos cum auro multo. Est
et aliud animal, quod formicaleon dicitur, quod est vel formicarum leo,
vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum, formicis ita
infestum, ut se in pulvere abscondat, et formicas frumenta portantes
interficiat. Proinde leo et formica vocatur, quia sicut aliis animalibus
leo, ita formicis aliis haec fortior est.
|
|