CAP. XXX. De aspidis natura.

Aspis secundum Isidorum vocata est, quod morsu venena immittat et spargat. As enim ut vult, vel potius [sbi][oac][sf] Graecis venenum dicitur. Hujus diversa sunt genera et species, et dispares ad nocendum effectus. Aliis sic dictam placet a defendendo; nam aspiso [[sba][s][p][iac][z][oh]] dicitur defendo, eo quod aspis [[sba][s][p][iac][sf]] etiam scutum dicitur. Fertur enim aspis cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus evocat, ut eam de caverna sua producat, cum illa exire noluerit unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque ita voces illas magicas non audiens non exit ad incantatorem. Dipsas genus est aspidis, quae Latine scythale dicitur, quia is, quem momorderit, siti perit. Hypnale etiam genus est aspidis dicta eo quod somno necat; hanc sibi Cleopatra apposuit, et ita morte quasi somno soluta est. Hemorrhois etiam aspis nuncupatur, eo quod sanguinem sudet qui ab ea morsus fuerit, ita ut dissolutis venis quidquid vitae est per sanguinem effundat. Graece enim sanguis hema [[a][i][m][a]] dicitur. Praester est aspis semper ore patenti et vaporante currens, cujus poeta sic meminit.

Oraque distendens avidus fumantia praester.

(LUCAN. Phars. lib. IX, vers. 713.) Is quem percusserit, distenditur, enormique corpulentia necatur. Extuberatum enim putredo sequitur. Seps, tabificus serpens etiam de genere aspidum est, qui si momorderit hominem, eum statim consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. In aspidum naturam est quod imitemur, et est quod vitemus; quod imitemur, ut contra Syrenum, id est voluptatum illecebras, et fraudulentas blanditias interiores occludamus aures, ut simus, juxta verbum Domini, prudentes, ut serpentes. Quod vitemus, ne serpens antiquus nos ut dipsas avaritiae siti feriat, aut pigritiae somno obruat ut hypnale, aut irae sanguinolentia maculet ut hemorrhois, aut ambitionis hiatu alteriusve peccati veneno turgentes ut praester distendat.