|
Ideo distincte ponitur, quod Theodorus gaza eam charadrium vocat. Suidas
charadrum, qui dicit esse avem maritimam magnam et ingluviosam, quam
aspicientes icteri liberantur, quod Plinius de ictero ave asseruit
fortasse eadem et ab effectu sic dicta. Sed audiamus auctorem.
Est volatile quod dicitur charadrius. Hic scribitur in Deuteronomino non
manducandus (Deut. XIV). Physiologus dicit de eo quod est totus albus,
nullam partem nigri in se habens, cujus interior fimus oculorum
caliginem curet. Quisquis autem aegritudine detinetur, per hanc volucrem
agnosci solet utrum vivere an mori debeat. Si enim infirmitas adest ad
mortem, mox faciem suam charadrius avertit ab illo homine, et non
dubitant quin moriatur homo ille. Si autem convalescere et sanari debet,
intendit in eum diligenter charadrius, et accedens, os suum ponit super
hominis os, afflatuque suo abstrahit omnem infirmitatem hominis intra
se, volansque in aere contra solem, comburit ejus infirmitatem et
dispergit, et sanatur infirmus, et fit incolumis. Sic et Christus de
seipso protestatus est: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non
habet quidquam (Joan. XIV). Quia peccatum non fecit, nec inventus est
dolus in ore ejus (I Petr. II). Veniens autem ipse ad infirmitatem
populi Judaeorum avertit se ab eo, et convertit faciem suam ad gentes,
tollensque nostras iniquitates, et portans peccata nostra, exaltatus est
in crucem, ascendens autem in altum, captivam duxit captivitatem, dedit
dona hominibus. In propria ac sua venit, et sui eum non receperunt,
quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri
(Joan. I). Jam si est aliquis dubitans, cur immunda animalia ad
significationem rei bonae ut mundandae conscientiae et erudiendae
referantur, ut serpens, draco, leo, et aquila, et his similia sciat quod
quandoque fortitudinem et regnum Christi significant, quandoque vero
rapacitatem diaboli, atque ita variis posse applicari.
|
|