|
Dicente Isaia de Babylonia: Syrenae habitabunt in delubris voluptatis
ejus (Isa. XIII). Syrenae animalia sunt ipsis acquiescentibus mortifera
quae ut physiologus describit, superne usque ad umbilicum figuram
muliebrem habent, inferna vero pars usque ad pedes piscis habet figuram.
Mirificum quoddam ac dulcisonum melodiae carmen canunt, ita ut per
suavitatem vocis, auditus longe navigantium invitent, et ad se trahant,
ac nimia suavitate modulationis perlectent aures, et eos ac sensus eorum
delinientes in somnum vertant. Tunc demum cum viderint eos gravissimo
somno sopitos, invadunt eos, et dilaniant carnes eorum, ac sic per
suavis soni voces, ignaros et insipientes homines decipiunt, et necant.
Sic et illi, qui deliciis hujus saeculi, et pompis et theatralibus
voluptatibus delectantur, tragoediis et comoediis dissoluti, velut gravi
somno sopiti adversarium praeda efficiuntur. Syrenas tres fingunt fuisse
ex parte virgines, et ex parte pisces, habentes squamas et caudam
piscinam, quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat, quae
incautos per ea loca navigantes cantuum illecebris naufragio periclitari
faciebant. Secundum autem veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes
ad egestatem adegerunt, ideoque illis dictae sunt inferre naufragia.
Habuisse autem squamas, et in fluctibus habitasse dicuntur, quia fluctus
Venerem creaverunt.
|
|